monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 48, 8
Porro in consequentibus, cum dicimus : 'Finita disputatione coniugiorum et virginitatis, ut inter utrumque cauto moderamine praeceptorum, nec ad sinistram, nec ad dexteram diverteret, sed via regia graderetur, et illud impleret: Ne sis multum iustus' , rursus monogamiam digamiae comparat, et quomodo nuptias subdiderat virginitati, ita digamiam nuptiis subiicit: nonne perspicue ostendimus; quae sit in Scripturis sanctis sinistra, quae dextra: et quid significet, 'ne sis multum iustus?' Quod videlicet sinistra sit, si Iudaeorum, et Gentilium sequamur libidinem, et semper aestuemus ad coitum; dextra, si Manichaeorum sequamur errorem, et simulata pudicitia, impudicitiae retibus implicemur. Via autem regia sit, ita appetere virginitatem, ne nuptiae condemnentur. Praeterea quis tam iniquus meorum opusculorum iudex erit, ut prima matrimonia damnare me dicat, cum etiam de secundis dixisse me legerit? 'Concedit Apostolus secundas nuptias; sed volentibus, sed his quae se continere non possunt: ne luxuriatae in Christo, nubere velint: habentes damnationem, quod primam fidem irritam fecerint; et hoc concedit, quia multae abierunt retrorsum post Satanam . Caeterum beatiores erunt, si sic permanserint. Continuoque subiungit Apostolicam auctoritatem: secundum consilium meum. Porro ne auctoritas Apostoli quasi hominis, levior videretur, addidit: Puto autem quod et ego spiritum Dei habeam. Ubi ad continentiam provocat: ibi non hominis, sed spiritus Dei consilio usus est. Ubi autem nubendi concedit veniam, spiritum Dei non nominat; sed prudentiae librat consilium: ita singulis relaxans, ut unusquisque ferre possit.' Propositis ergo testimoniis, in quibus Apostolus secundas concedit nuptias, statim subiecimus. Quomodo virginibus ob fornicationis periculum, concedit nuptias; et excusabile facit, quod per se non appetitur: ita ob eamdem fornicationem, concedit viduis secunda matrimonia. 'Melius est enim, licet alterum et tertium, unum virum nosse, quam plurimos: id est, tolerabilius est uni homini prostitutam esse, quam multis.' Facessat calumnia. De secundo hic et de tertio et quarto (si libet) matrimonio disputavimus, non de primo. Sed ne quis in eo quod diximus, tolerabilius est uni homini prostitutam esse quam multis, ad primum maritum referat, cum omnis nobis quaestio de digamia et trigamia fuerit; denique digamiae, et trigamiae disputationem hac calce signavimus 'Omnia licent, sed non omnia expediunt' . 'Non damno digamos, imo nec trigamos, et si dici potest, octogamos. Plus aliquid inferam; etiam scortatorem recipio poenitentem. Quidquid aequaliter licet, aequali lance pensandum est.'